dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad
eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes
terminos tuos ranis
et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur
domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in
domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et
in reliquias ciborum tuorum
et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos
intrabunt ranae
dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super
fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram
Aegypti
extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt
ranae operueruntque terram Aegypti
fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter
eduxeruntque ranas super terram Aegypti
vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum
ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut
sacrificet Domino
dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro
te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te
et a domo tua et tantum in flumine remaneant
qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut
scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster
et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a
populo tuo tantum in flumine remanebunt
egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses
ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni
fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de
domibus et de villis et de agris
congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit
terra
videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor
suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam
tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa
terra Aegypti
feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens
percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in
hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in
scinifes per totam terram Aegypti
feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut
educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in
hominibus quam in iumentis
et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque
est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta
coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec
dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in
servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus
muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi
generis et in universa terra in qua fuerint
faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua
populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego
Dominus in medio terrae
ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras
erit signum istud
fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos
Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti
corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis
vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate
Deo vestro in terra
et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim
Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus
ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent
via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus
Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis
dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo
vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me
et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a
Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli
ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino
egressusque Moses a Pharao oravit Dominum
qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao
et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem
et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice
dimitteret populum